

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 12: Versus 4
Et cauda.Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia.Stellarum.Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita.Stetit ante mulierem.Quae patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam.Devoraret.Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.